TEXT MEŠNÍHO ORDINARIA

(čárky nad samohláskami označují přízvuk a délku latinského textu.)


1. Kýrie eléison, Christe eléison, Kýrie eléison.

2. Glória in excélsis Deo. Et in terra pax homínibus bonae voluntátis. Laudámus te. Benedícimus te. Adorámus te. Glorificámus te. Grátias agimus tibi propter magnam glóriam tuam. Dómine Deus, Rex coeléstis, Deus Pater omnípotens. Dómine Fili unigénite Jesu Christe. Dómine Deus, Agnus Dei, Fílius Patris. Qui tollis peccáta mundi, miserére nobis. Qui tollis peccáta mundi, súscipe deprecatiónem nostram. Qui sedes ad déxteram Patris, miserére nobis. Quóniam tu solus Sanctus. Tu solus Dóminus. Tu solus Altíssimus, Jesu Christe. Cum Sancto Spíritu, in gloria Dei Patris. Amen.

3. Credo in unum Deum. Patrem omnipoténtem, factórem coeli et terrae, visibílium ómnium, et invisibílium. Et in unum Dóminum Jesum Christum, Fílium Dei unigénitum. Et ex Patre natum ante ómnia sáecula. Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero. Génitum, non factum, consubstantiálem Patri: per quem ómnia facta sunt. Qui propter nos hómines et propter nostram salútem descéndit de coelis. Et incarnátus est de Spíritu Sancto ex Maria Vírgine: Et homo factus est. Crucifíxus étiam pro nobis: sub Póntio Piláto passus, et sepúltus est. Et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras. Et ascéndit in coelum: sedet ad déxteram Patris. Et íterum ventúrus est cum glória, judicáre vivos et mortuos: cujus regni non erit finis. Et in Spiritum Sanctum, Dominum, et vivificántem: qui ex Patre, Filióque procédit. Qui cum Patre, et Fílio simul adorátur, et conglorificátur: qui locútus est per Prophétas. Et unam sanctam cathólicam et apostólicam Ecclésiam. Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatórum. Et exspécto resurrectiónem mortuórum. Et vitam ventúri saeculi. Amen.

4. Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt coeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis.

5. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

6. Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: miserére nobis, Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: miserére nobis. Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: dona nobis pacem.